test clavadage chapeau Nonnumquam enim in Anatolia sub specie saxi vel petrae in antro venerabatur.[3] Saepius tamen, ut ceterae deae Graecae et Romanae, sub specie pulchrae mulieris sculpebatur vel in nummis exprimebatur : tunc coronam turritam in capite gerebat (ut Fortunae (Graece Τύχαι) poliades : urbem Romam enim tuebatur[4]) et bigis leonum plerumque vehebatur. Etiam cum in throno sedebat, leones ad pedes iacebant vel catulum leonis in sinu retinebat. In nonnullis nummis Romanis, in magno altari Pergameno ac postea etiam Romae in ipsa spina circi prope obeliscum, in tergo leonis sedens ostenditur. Alibi nonnumquam tympanum manu tenet, aut etiam cornucopiam vel spicas frumenti.[5] Saepe sola erat nisi eam deus paredrus Attis vel armati saltatores, quibus Corybantibus nomen erat, comitabantur.

test clavadage texte Anno 205 a.C.n., consultis et libris Sibyllinis et oraculo Delphico, Romani a deo responsum acceperunt, hostem ex Italia pellere si vellent, Matrem quaerendam esse atque Romam transportandam atque ibi optimo Romanorum tradendam. Itaque anno 204 a.C.n. lapidem nigrum qui e caelo ceciderat et dea esse putabatur, favente rege Attalo, ex Asia Romam nave advexerunt. Cum autem iam fluvio Tiberino navigarent, navis in harenis adhaesit nec moveri potuit. Post multos et vanos conatus, Claudia Quinta[21] quaedam, cuius pudicitia male audiebat, exclamavit "ut pudicitia sibi constaret ita dea se sequeretur". Traxit funem et navis processit. Nonnulli auctores tradiderunt Vestalem virginem fuisse (praecipue a secundo saeculo p.C.[22]), alii matronam. Certe rumores de se sustulit. Tum Publius Scipio Nasica, qui optimus Romanorum a senatu iudicatus erat[23], deam accepit atque eam die 4to Aprilis in templum Victoriae in monte Palatino collocavit, qui dies festus in posterum celebratus est. E qua fabula intelligere possumus quantum dii Asiatici a veteribus deis Romanis distarent : non tam caerimonias rite perfectas quam mores hominum sese colentium curabant. Quamquam, ut semper apud Romanos, haec inventio proposito politico non caret : optimi enim in primis sunt Optimates : et Claudia Quinta et Cornelius Nasica ex illustrissimis patriciis gentibus electi sunt, quae gentes saepe e Troiano quodam comite Aeneae ortas sese praetendebant.

Abonnez-vous à notre infolettre!

Pour ne rien rater de l'actualité scientifique et tout savoir sur nos efforts pour lutter contre les fausses nouvelles et la désinformation!

Sacerdotes ex Asia Romam deam suam secuti sunt : eunuchi enim erant et Galli vocabantur (fortasse quod primi ex Galatia[24] venerant). Megalesia feriae in honorem deae inter quartum et decimum diem mensis Aprilis celebrabantur ; tum clamorosa pompa imago deae per urbem a Gallis portabatur et Almonis aqua abluebatur[25] : mirantibus Romanis, tibiae Phrygiae, tympana, cymbala et cornua magnum strepitum edebant. Nonnulli Galli armati bacchico more saltabant atque proprium sanguinem effundebant : sic priscos comites Asiaticos deae, Corybantes dictos, referebant. Fideles nummos argenteos vel aereos aut etiam rosas eis iactabant. Civibus Romanis sacerdotes esse aut ritibus tam freneticis interesse non licebat. Ita hic cultus Asiaticus a moribus Romanis abhorrens, quamquam in media Urbe quadrata Romulea situs, a cetera religione secretus diu remansit. Reliquae feriae nihil Asiatici retinebant : nam ludi Megalenses ludi scaenici erant. Aediles curules tragoedias et comoedias eligebant, quas populo offerrent (scimus ex didascaliis fabularum et Plautum et Terentium comoedias ludis Megalensibus docuisse). Lectisternium quoque fiebat quo moretum Cybelae apponebatur, quia cibus priscus putabatur.[26] Praeterea sodalitates ex nobilibus gentibus ad convivia tam dispendiosa vicissim inter se invitabant, ut senatusconsultum de sumptu eorum minuendo factum sit[27]. Mox etiam circenses ludi die decimo Aprilis additi[28] et sub Domitiano vel Traiano imperatore statua Magnae Matris tergo leonis sedentis in spina circi prope obeliscum posita est[29]. Augustus cultui deae favit, ut quae vicina domui Augustae erat in monte Palatino et tutelaris dea Troianorum fuerat : nam gens Iulia, in quam adoptatus erat, per Iulum ex Aenea ortam esse praetendebat. Itaque templum incendio anno 3 deletum restituit in pristinum splendorem[30]. Et poeta novi principis, Vergilius, partes magnas in Aeneide Magnae Matri tribuit. Nihilominus Megalesia feriae ritu Graeco-Romano celebrabantur, verae Phrygiae feriae, quibus Attis deus cum Cybele artissime coniunctus erat, non ante imperatorem Claudium Romae celebratae.

Je donne